Page:FC 1042.djvu/195

From GATE
Revision as of 11:09, 12 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 90r



quaedam maxima admiratio cum pio erga Christum spiritu, quia[1] per modum exclamationis dicebam ipsi Christo: O domine[2], quidnam est hoc, quod in ordine ad discipulos tuos vocas[3] te sponsum quasi[4] gaudeant ipsi, sicut et gaudent[5] filii sponsae[6], dum cum ipsis est sponsus, et tamen Christus sponsus in ordine ad discipulos, sed ad te ut servus. in ordine tu[7] non te ipsum[8] ut sponsum[9] deliciaris, sed potius ut omnium servus, et in ordine ad omnes minimus, postremus, ac infimus haberis[10], tu laboras, tu sudas, tu vituperaris, ac sperneris usque ad passionem, ad damnationem mortis Crucis[11], tu laboras inquam Domine nostri[12], ut tui quiescant; tu tristaris, ut ipsi gaudeant; et tandem mori cupis, propter ipsorum resurrectionem; vere illud est simile ei, quod poeta dicit: Sic vos non vobis vellera fertis oves.

_______________

  1. quia] qua MF
  2. domine] Domine MF
  3. vocas] voces MF
  4. quasi] add. quo MF
  5. et gaudent] gaudent et MF
  6. sponsae] sponsi MF
  7. in ordine tu] tu in ordine MF
  8. non te ipsum] ad te ipsum non MF
  9. sponsum] sponsus MF
  10. haberis] habearis MF
  11. Crucis] crucis MF
  12. Domine nostri] mi Domine MF