f. 100v
servire patribus novi Testamenti[1] in spiritualibus.
secundum carnem idque in officiis, et ministeriis corporalibus, patribus autem novi Testamenti qui servierunt Christo, et
ipsi[2]
nobis quodam modo
servierunt[3]
in ministeriis spiritualibus his inquam ego
optabam[4]
ex[h]ibuisse omnia officia circa res
spirituales[5].
Item[6]
die Sancti Evaristi Papae et Martyris dum sur[r]exisssem circa horam
3am[7]
post mediam noctem ego inveni multam devotionem, in bona voluntate, et in multis piis desideriis quae mihi suggerebantur ad
ora pro proximis.
orandum pro necessitatibus proximorum,
et[8]
in generali commemoratione circa Christianos, circa Iudeos, circa Turcas, et Gentiles, circa
hereticos[9],
et circa mortuos veniebant in mentem variae
affectiones[10]
hominum
infirmitates[11],
obstinationes desperationes
fletus[12]
fames pestes angustiae, etc. pro quibus mihi suggerebatur
Christus Redemptor Consolator.
Christus redemptor Christus consolator
_______________