Page:FC 1042.djvu/228

From GATE
This page has not been proofread



f. 106v



desiderium adiuvandi infirmos. Hic quoque sensi dari[1] multas negligentias meas, et obliviones, et iniurias[2] circa quosdam pauperes plagatos[3] quos olim ego vidi et aliquando adiuvi sed negligenter et remisse, quamvis enim ego fuerim tunc[4] inops rerum fieri tamen poterat per me ut ipsis aliquod maius[5] per alios[6] succerreretur et[7] potuissem ostiatim mendicare ipsis[8] quam habeant[9] sublevamer, et[10] potuissem invenire[11] Praelatos locorum Medicos, et Chirurgos, Dominos, et[12] Magistratus civitatum ubi illi tales infirmi et similes male habebant[13]. Hic etiam movebar[14], ut Rogarem Spiritus illorum infirmorum et omnium aliorum generaliter qui male in hac vita habuerant, ut ipsi dignarentur nunc esse advocati pauperum infirmorum infirmorum[a], qui in hac Maguntina civitate[15], et alibi superstites sunt atque[16] mihi aliquam novam gratiam pro huiusmodi pauperibus iuvandis a Deo impetrarent.

In Die Apostolorum Simeonis[17], et Iudae
_______________

  1. infirmorum] bis, sed omittimus

_______________

  1. dari] clare MF
  2. iniurias] incurias MF
  3. plagatos] plagosos MF
  4. fuerim tunc] tunc fuerim MF
  5. ipsis] om. MF
  6. alios] add. et alios MF
  7. et] ego MF
  8. ipsis] add. aliquod maius MF
  9. habeant] habebant MF
  10. et] ego MF
  11. invenire] convenire MF
  12. et] aut MF
  13. habebant] add. etc. MF
  14. movebar] add. ex animo MF
  15. Maguntina civitate] [civitate] maguntina MF
  16. atque] utque MF
  17. Simeonis] Simonis MF