Page:FC 1042.djvu/227

From GATE
This page has not been proofread



f. 106r



Quid faciendum quando Deus videretur velle ruinam alicuius. etc., videreturque tibi talis esse voluntas Domini, adhuc esset tibi quaerendus alius spiritus, alius inquam secundum affectum[1] in te, ut[2] posses quaerere misericordiam, et credere illam non esse absolutam[3] Dei voluntatem, sed conditionatam. Nec ergo hoc[4] tibi desistendum ab eo quod his[5] posses nec desperandum, et si[6] haberes verbum Dei dicens: iste damnabitur. Loquitur Deus non solum in nobis sed etiam in scripturis multa absolute propter conditionem rerum ipsarum variabilis[7] quae tamen non vult absolute.

In vigilia Apostolorum Simeonis et Iudae dum surrexissem in noctis silentio ad orationem ego sensi multam inspirationem circa hoc ut satagerem, et darem omnem operam quatenus pauperis[8] Infirmi qui vagantur per civitatem Maguntinam colligantur et recipiantur in aliquod hospitale ut ibi curentur et bene habeant.

_______________

  1. affectum] effectum MF
  2. ut] in quo MF
  3. absolutam] solutam MF
  4. hoc] om. MF
  5. his] hic MF [p.574]
  6. et si] etiamsi MF
  7. variabilis] variabiles MF
  8. pauperis] pauperes MF