Page:FC 1042.djvu/228

From GATE
This page has not been proofread



f. 106v



desiderium adiuvandi infirmos. Hic quoque sensi dari[1] multas negligentias meas, et obliviones, et iniurias circa quosdam pauperes plagatos[2] quos olim ego vidi et aliquando adiuvi sed negligenter et remisse, quamvis enim ego fuerim tunc[3] inops rerum fieri tamen poterat per me ut ipsis aliquod maius[4] per alios[5] succerreretur et[6] potuissem ostiatim mendicare ipsis[7] quam habeant[8] sublevamer, et[9] potuissem invenire[10] Praelatos locorum Medicos, et Chirurgos, Dominos, et[11] Magistratus civitatum ubi illi tales infirmi et similes male habebant[12]. Hic etiam movebar[13], ut Rogarem Spiritus illorum infirmorum et omnium aliorum generaliter qui male in hac vita habuerant, ut ipsi dignarentur nunc esse advocati pauperum infirmorum infirmorum[a], qui in hac Maguntina civitate[14], et alibi superstites sunt atque[15] mihi aliquam novam gratiam pro huiusmodi pauperibus iuvandis a Deo impetrarent.

In Die Apostolorum Simeonis[16], et Iudae
_______________

  1. infirmorum] bis, sed omittimus

_______________

  1. dari] clare MF
  2. plagatos] plagosos MF
  3. fuerim tunc] tunc fuerim MF
  4. ipsis] om. MF
  5. alios] add. et alios MF
  6. et] ego MF
  7. ipsis] add. aliquod maius MF
  8. habeant] habebant MF
  9. et] ego MF
  10. invenire] convenire MF
  11. et] aut MF
  12. habebant] add. etc. MF
  13. movebar] add. ex animo MF
  14. Maguntina civitate] [civitate] maguntina MF
  15. atque] utque MF
  16. Simeonis] Simonis MF