Page:FC 1042.djvu/229

From GATE
This page has not been proofread



f. 107r



Ego habui multam consolationem post missam in quibusdam colloquiis, et meditationibus immediate ad ipsum Deum, et nunc quidem ad Patrem, nunc ad filium, nunc autem ad Spiritum Sanctum et etiam ad humanitatem Iesu Christi Domini nostri, in huimosdi autem discursibus orationibus obsecrationibus, et gratiarum actionibus ego multo solidius consolabar quam in illis quae sunt circa Proximi salutem, aut etiam circa Sanctorum invocationem[1] in quibus duobus ego hactenus soleo magis frequenter a Deo visitari quam in illis quae immediate faciunt ad Dei ipsius[2] cognitionem et amorem, abunde autem mihi sufficit quod tantus Dominus et Deus se per sanctos suos ac[3] in ipsis mihi communicat ad profectum meum, et salutem proximorum ad quorum amorem quanto ego remissior sum in operando tanto vehementior[4] sum in affectu unde fit, ut

_______________

  1. invocationem] invocationes MF
  2. Dei ipsius] ipsius Dei MF
  3. ac] et MF [p. 575]
  4. vehementior] nimius MF