f. 156v
Sanctae Virgines, quae maximo studio operam dederunt, ut in se ipsis edificarent templum sanctum in Spiritu Sancto, et voluerunt fieri vasa sanctitatis ad placendum sponso suo Iesu Christo, cui se devoverant, ipsae inquam tales animae maxime optant, ut nos omnes ornemur in nobis, et ut in omni sanctitate,
et[1]
Iustitia liberati a maculis, quae displicent oculis divinis, ut placeamus Deo nostro, unde
fit[2],
quod[3]
sollicitae sint hae virgines pro nobis dum huiusmodi gratias per ipsarum
postulationem[4]
postulaverimus.
invocare Sanctos iuxta ordines et iuxta gratias quibus magnificati sunt etc.
Alii quoque Sancti convenienter invocari possunt unusquisque iuxta ordinem suum, et iuxta viam meritorum, et gratiarum, in quibus magnificati sunt a Deo in hac vita, et per quae consequti sunt gloriam sempiternam in Christo Iesu Domino suo, et nostro.
Deus enim hunc ordinem non tollit a sanctis suis, qui est, ut unusquisque velit Deum suum omnibus communicatum.
Alius autem alio diver=
_______________