Page:FC 1042.djvu/321

From GATE
Revision as of 11:01, 2 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 153r



rationem temporis, ego sensi <illegibilis> clare, quod[1] exacta[2] Deus exiget rationem temporis, etc. rationem Deus exacturus sit rationem[3] temporis ipse scilicet, qui solus tempus nobis dare potest, alius quispiam potest exigere rationem aliarum rerum, quas ipse mihi tradiderit, sed Deus etiam temporis, quod nemo umquam dare, neque prolongare[4] potest, rationem petet, sicut et caeterarum rerum omnium, quas ipse dederit.

Circa dies carnispriuij ego sensi satis graue pondus tristitiarum ex meis humanis imperfectionibus praecedentium[5], et non iam ex ipsis imperfectionibus, sed potius ex ipsarum consideratione, quae mihi suggerebat[6] more iam diu solito per spiritum non principalem, sed potius per meum humanum, et[7] proprium, aut per illum, qui datus est mihi[8] ad colafizationem exercitatiuam[9]. Fui igitur in hoc tempore multum remissus[10], distractus et abstractus a uiuis atque intimis

_______________

  1. quod] quam MF
  2. exacta] exactam MF
  3. rationem] om. MF
  4. prolongare] add. cuiquam MF
  5. praecedentium] procedentium MF
  6. suggerebat] suggerebatur MF
  7. et] ac MF
  8. datus est mihi] add. mihi datus est MF
  9. exercitatiuam] add. Item MF
  10. remissus] add. in bonis actionibus MF