Page:FC 1042.djvu/322

From GATE
This page has not been proofread



f. 153v



mis [intimis] intelligentiis, atque sentimentis rerum supernarum. In hoc igitur[1] fere[2] crux trium partium seu brachiorum etc. consolabar, quod haec mihi videretur Crux mea, iam diu nota, quae, scilicet crux habet ferme semper has tres partes, una[3] quidem ex profundo meo, dum considero carnis meae tantam inconstantiam circa sanctimoniam, alteram ex parte, quae est circa me, quae est a dextris, et[4] sinistris, dum video defectus meos circa opera charitatis proximi. Tertiam vero, ex parte superiore, quae causatur ex cognitione meae indevotionis, et abstractionis a rebus, quae i[m]mediate sunt circa Deum, et sanctos eius. Eorum[5] itaque trium malorum meorum humana consideratio, crucem trium brachiorum mihi iam diu posuit in humeros, quam frequenter sentio cum magno gravamine. Utinam autem ego tollerem[6] aliam crucem meam, quae placeret magis

_______________

  1. igitur] add. solo MF
  2. fere] ferme MF
  3. una] unam MF
  4. et] add. a MF [p. 613]
  5. Eorum] Horum MF
  6. tollerem] tollere sciam MF