f. 152v
occasionem haberet miserandi, et miserendi mihi, videns defectus meos.
Item hoc quoque proposui, in corde meo
frequenter[1]
hanc orationem
recitare[2],
videlicet[3]:
Domine Deus omnipotens des mihi gratiam, ut dum moriar habeam pacem illam, quae constat ex visione tui
salvatoris[4],
ex lumine omnium gentium, et ex gloria tuae plebis Christianae.
Hoc erit, dum cognoscetur perfecte Christus, ut Salvator, ut illuminator, ut glorificator.
Quodam die propinquo purificationi Virginis Mariae, ego sensi ex intimis meis verba illius sententiae Christi, quibus dixit
relinquenti[5]
Patrem, aut
matrem[6],
quod vitam aeternam possidebit[I], cum magno pondere sensiebam quid nam sit possidere
vitam aeternam[7].
Item hoc die super quadam mea interrogatione interna circa ratio=
_______________
- ↑ relinquenti ... possidebit] cf. Mt 19,29
_______________