Page:FC 1042.djvu/321

From GATE
This page has been proofread



f. 153r



rationem temporis, ego sensi d clare, quod[1] exacta[2] Deus exiget rationem temporis etc. rationem Deus exacturus sit rationem[3] temporis ipse scilicet, qui solus tempus nobis dare potest, alius quispiam potest exigere rationem aliarum rerum, quas ipse mihi tradiderit, sed Deus etiam temporis, quod nemo umquam[4] dare, neque prolongare[5] potest, rationem petet, sicut et caeterarum rerum omnium, quas ipse dederit.

Circa dies carnispriuii ego sensi satis grave pondus tristitiarum ex meis humanis imperfectionibus praecedentium[6], et non iam ex ipsis imperfectionibus, sed potius ex ipsarum consideratione, quae mihi suggerebat[7] more iam diu solito per spiritum non principalem, sed potius per meum humanum, et[8] proprium, aut per illum, qui datus est mihi[9] ad colafizationem[10] exercitativam[11]. Fui igitur in hoc tempore multum remissus[12], distractus, et abstractus a vivis atque, inti=

_______________

  1. quod] quam MF
  2. exacta] exactam MF
  3. rationem] om. MF
  4. umquam] unquam MF
  5. prolongare] add. cuiquam MF
  6. praecedentium] procedentium MF
  7. suggerebat] suggerebatur MF
  8. et] ac MF
  9. datus est mihi] michi datus est MF
  10. colafizationem] colaphizationem MF
  11. exercitativam] add. Item MF
  12. remissus] add. in bonis actionibus MF