This page has been proofread
f. 27r
quaecunque nunc video mihi prodesse ex bonis operibus, vel laboribus, ut[1] studiis praeteritis illa ego[2] ab initio vitae meae ordinassem in utilitatem illorum Germanorum.
Super consideratione[3] visitationis considerando gratiam Virginis, quae ita placebat altissimo optabam[4], ut sicut impetravit[5] sanctificationem Joannis Baptistae[6] ipsa virgo dignaretur etiam visitare animam[7] meam, et corpus, et quicquid boni[8] esset impetrare, ut sanctificaretur, fieretque[9] Deo gratum, et si quid impurum esset, quod mundaret[10] super loco qui est de pastoribus, qui venerunt ad iesum natum, ego petebam hanc gratiam, ut Dominus dignaretur me totum corrigere[11], et
_______________
- ↑ ut] vel MF
- ↑ ego] add. omnia MF
- ↑ consideratione] considerationem MF
- ↑ optabam] om. MF
- ↑ sicut impetravit] etiam potuerit impetrare MF
- ↑ Baptistae] add. optabam, ut MF
- ↑ etiam visitare animam] visitationem meam MF
- ↑ boni] add. ibi MF
- ↑ fieretque] fuissetque MF
- ↑ mundaret] mundaretur MF
- ↑ me totum corrigere] corrigere me totum MF