Page:FC 1042.djvu/467

From GATE
Revision as of 09:57, 4 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 226r



aduersitate in hoc mundo uiuere. Caeteri enim omnes, qui in mundo sunt, (ut mihi uidebatur) uarias molestias patiuntur ego uero neminem sensi aduersitatem[1] mihi uerum est quidem, eum ualde liberum esse a tribulationibus carnalibus et temporalibus, qui bona huis mundi transitoria[2] non habeat, nec cupiat[3], sed sola aeterna[4]. Dolebam quoque[5] quod saltem pro coelestibus acquirendis[6] plura non paterer, sicut enim mundani homines propter uisibilia acquirenda, conseruanda, et augenda, multa patiuntur, et multos uisibiles hostes inueniunt, ita oportebat eos, qui operam dant rebus pati pro spiritualibus acquirendis. spiritualibus, pro illis acquirendis, retinendis et multiplicandis, uaria, et grauia pati per hostes inuisibiles.

Eodem die sub vesperam[7] de Palatio Regis factum est, ut inciderem in conspectum multitudinis aequorum et sequitum, qui erant congregati ad recipiendum quendam

_______________

  1. aduersitatem] aduersantem MF
  2. bona ... transitoria] uisibilia MF
  3. cupiat] aueat MF
  4. aeterna] add. sed MF
  5. quoque] om. MF
  6. coelestibus acquirendis] inuisibilibus MF
  7. vesperam] add. exiens MF [p. 679]