f. 226v
Ducem ita, ut propter hoc maximus quasi ad maximum, et nobilissimum spectaculum esset concursus.
Declinaui igitur a tanta turba, et a tanto strepitu in Ecclesiam, quae in propinquo erat, ubi,
cum[1]
superuenisset[2]
non nihil curiositatis ad exeundum, et uidendum id, quod
declinaueram[3],
iniectis in imaginem crucifixi oculis, statim cessauit talis motus animae meae, ita ut cum lacrimis gratias
agerem[4]
uerum et reficiens spectaculum imago crucifixi.
Deo meo, qui mihi aspectum suae imaginis concederet, et hoc sensi esse uerum, et reficiens spectaculum, memorari
scilicet[5],
quomodo Deus
optimus maximus[6]
uoluit carnem accipere, et eam coram omni populo inter duos latrones pendens deponere.
Huic[7]
igitur spectent quicumque
tendunt[8]
ad uidendum ea, quae extra
se[9]
cupiunt.
Hic
terminetur[10]
oculorum, et aurium, et caeterorum sensuum
insatiabilis[11]
appetitus, quod si nondum
possis[12]
paenetrare, ut in talibus acquiescas, perge quaerere melior
_______________