f. 191v
Alia quadam uice infra octauas Pentecostes ego sensi magnam deuotionem in quibusdam discursibus postulationum donorum Spiritus Sancti, considerando quidnam i[m]portet donum seu spiritus
i[nte]llectus[1],
sapientiae[2],
timoris[3],
scientiae, consilij, pietatis, et fortitudinis,
pariter ueniebat in mente
modus orandi Spiritum Sanctum.
modus orandi Spiritum Sanctum quatenus procedit a Patre, et quatenus procedit a
Filio[4].
Item in quantum ipse est director, et sanctificator etc. animae Christi imo et in quantum ipse est de quo ipse Christus conceptus est
nec non inquam[5]
ipse est dotator Virginis Mariae, Angelorum, Prophetarum, Apostolorum, Martirum, Confessorum,
Monacarum[6],
Virginum, Continentium,
Viduarum[7].
Nec non[8]
item, in quantum ipse est destructor
demonicarum[9]
impressionum, et in summa in quantum ipse est omnia replens, et in quo sunt omnia in quo uiuunt, et in quo omnibus bonis modis monentur. Magnum quid sensi esse,
_______________
- ↑ i[nte]llectus] add. spiritus MF
- ↑ sapientiae] add. spiritus MF
- ↑ timoris] add. spiritus MF
- ↑ pariter ... Filio] Assí mismo me uenía un certo modo de orar al Espíritu Santo por quanto él procede del Padre y por quanto procede del Hijo MF
- ↑ nec non inquam] Item in quantum MF
- ↑ Monacarum] monachorum MF
- ↑ Viduarum] add. etc. MF
- ↑ Nec non] om. MF
- ↑ demonicarum] daemoniacarum MF