Page:FC 1042.djvu/391

From GATE
Revision as of 09:24, 23 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 188r



recognoscere talia ipsius beneficia, et quod acciperet sentimenta mei spiritus quasi ab omnibus nostrae Societatis, et ab omnibus pijs, quos ego usquam noui[1], et nunc nosco[2], et quasi ab omnibus offeretur[3] hoc sacrificium laudis, et gratiarum actiones, et propitiationes[4] pro ijs[5] et omnibus similibus maximis suis[6] beneficijs. Feci etiam ibi[7] votum redeundi ad eandem Ecclesiam una alia vice antequam sim abiturus in[8] Germania ut possem celebrare in altari superioris Crucifixi, eius scilicet qui super aquam[9] per se natauit.

In festo apparitlonis divi Michaelis Archangeli inciderunt mihi quaedam notabiles gratiarum actiones apud Deum pro beneficijs factis ipsis Angelis singulariter autem ego agnoscebam pro magno beneficio, quod Angeli nunquam fuerint circumdati infirmitatibus corporum humanorum sicut animae nostrae sunt[10] inter[11] ergastula corporum suorum immersae, et circumplexae

_______________

  1. noui] add. etc. MF
  2. et nunc nosco] om. MF
  3. offeretur] offerretur MF
  4. propitiationes] propitiationis MF
  5. ijs] his MF
  6. suis] Dei MF
  7. ibi] hic MF
  8. in] e MF
  9. aquam] aqua MF
  10. animae nostrae sunt] sunt animae nostrae MF
  11. inter] intra MF