Page:FC 1042.djvu/392

From GATE
This page has not been proofread



f. 188v



unde fit in ipsis tanta sentimentorum diuersitas atque etiam contrarietas, quia saepe impugnantur, et sollicitantur ad mala[1] quae non possunt sentire simplices illae naturae. Magnum quoque momentum ad bonum afferet[2] ipsis Angelis non habere istam duplicitatem, et multiplicitatem in agendo. Unde fit ut intra ipsos non fuerint bella, et[3] antequam essent in bono confirmati licet oppugnarentur a contrarijs spiritibus in nobis autem tanta[4] varietas, ut licet aliqua pars uideatur esse bona, multae ex reliquis tamen ad malum tendunt, nec enim intellectum statim commitatur ipsa[5] voluntas, nec contra voluntatem ipse intellectus, sensus quoque ipse aliorsum saepius[6] tendit quam ratio, et[7] appetitus ipsius. Sic[8] igitur, ut non statim totus homo bonus, ac homo[9] rectus sit cum una aliqua ipsius portio recta aut bona fuerit. Hic tamen mihi[10] datum est ut recognoscerem in hoc magna beneficia facta

_______________

  1. mala] add. ea MF [p. 643]
  2. afferet] affert MF
  3. et] etiam MF
  4. tanta] add. est MF
  5. ipsa] plena MF
  6. saepius] nimium saepe MF
  7. et] om. MF
  8. Sic] Fit MF
  9. homo] om. MF
  10. mihi] add. etiam MF