f. 187v
nostra mortificari, ut sentiatur ille qui est extra omnia, et per omnia.
Postridie Ascensionis dum ageretur festum sanctissimae Crucis ego celebraui in Ecclesia quae dicitur
Sancta Crux[1]
extra ciuitatem
Maguntiensem[2]
ubi est memoria illorum insignium miraculorum quae quondam contigerunt, quorum
alter[3]
fuit
Miracula in crucifixi.
in Crucifixo illo qui inibi seruatur, et qui inuentus est super flumen Rheni, et natabat contra
cursum[4]
fluminis ascendendo.
Alterum
est[5]
qui dum percussus fuisset a quodam
lusore[6],
caput
suum[7]
amputatum emisit sanguinem qui usque
ad[8]
hodiernum diem clarissime cernitur inundasse per imaginem.
Hic[9]
igitur dum Missam celebrassem ego inueni notabilissimam deuotionem, et magnum sensi dolorem, quod talia miracula iam sint in obliuione apud homines proinde orabam Dominum ut mihi daret spiritum in quo omnium nomine, ego possem
_______________