f. 188r
recognoscere talia ipsius beneficia, et quod acciperet sentimenta mei spiritus quasi ab omnibus nostrae Societatis, et ab omnibus piis, quos ego usquam
novi[1],
et nunc nosco[2],
et quasi ab omnibus
offeretur[3]
hoc sacrificium laudis, et haec gratiarum actiones, et
propitiationes[4]
pro
iis[5]
et omnibus similibus maximis
suis[6]
beneficiis.
Feci etiam
ibi[7]
votum redeundi ad eandem Ecclesiam una alia vice antequam sim abiturus
in[8]
Germania ut possem celebrare in altari superioris Crucifixi, eius scilicet qui super
aquam[9]
per se natavit.
In festo apparitionis divi Michaelis Archangeli inciderunt mihi quaedam notabiles gratiarum actiones apud Deum pro beneficiis factis ipsis Angelis singulariter autem ego agnoscebam pro magno beneficio, quod Angeli nunquam fuerint circumdati infirmitatibus corporum humanorum sicut
animae nostrae sunt[10]
inter[11]
ergastula corporum suorum immersae, et circumplexae
_______________