Page:FC 1042.djvu/390

From GATE
Revision as of 14:58, 22 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 187v



nostra mortificari, ut sentiatur ille qui est extra omnia, et per omnia. Postridie Ascensionis dum ageretur festum sanctissimae Crucis ego celebraui in Ecclesia quae dicitur Sancta Crux[1] extra ciuitatem Maguntiensem[2] ubi est memoria illorum insignium miraculorum quae quondam contigerunt, quorum alter[3] fuit Miracula in crucifixi. in Crucifixo illo qui inibi seruatur, et qui inuentus est super flumen Rheni, et natabat contra cursum[4] fluminis ascendendo. Alterum est[5] qui dum percussus fuisset a quodam lusore[6], caput suum[7] amputatum emisit sanguinem qui usque ad[8] hodiernum diem clarissime cernitur inundasse per imaginem. Hic[9] igitur dum Missam celebrassem ego inueni notabilissimam deuotionem, et magnum sensi dolorem, quod talia miracula iam sint in obliuione apud homines proinde orabam Dominum ut mihi daret spiritum in quo omnium nomine, ego possem

_______________

  1. Sancta Crux] Sanctae Crucis MF
  2. Maguntiensem] Mogonti[n]ensem MF
  3. alter] alterum MF
  4. cursum] tractum MF
  5. est] add. de altero crucifixo, qui ibi quoque adhuc est MF
  6. lusore] add. et MF
  7. suum] ipsius MF
  8. ad] in MF
  9. Hic] Ibi MF