Page:FC 1042.djvu/389

From GATE
This page has not been proofread



f. 187r



breui ueniat hora, in qua nulla creatura, et[1] absque Deo a me cernatur, et[2] ametur, sed potius pro omnibus Deus[3] a me cernatur[4], aut saltem timeatur. Hinc mihi ascensus fiat[5] ad cognoscendum ipsum in se ipso, et tandem in ipso omnia ut ipse in aeternum mihi sit omnia in omnibus. Pro his gradibus nitendum erit ut Christus qui est via, et veritas, et vita[I] inueniatur in centro cordis mei, et infra id est intra me ipsum, deinde[6], inueniatur. Supra me ipsum per mentem, et extra me per sensus. Ad haec petendum erit, ut Pater, qui supra dicitur det potentiam, et filius qui extra quadam ratione propter humanitatem dici potest det sapientiam, et[7] Spiritus Sanctus, qui quodammodo[8] infra id est intra nos dici potest det bonitatem, alioqui enim ne[9] interiora nostra aperiri poterunt, ut intra Deus videatur a mundo corde, nec superiora nostra eleuari ad inuisibilia Dei quae super[10] omnia sunt, nec membra
_______________

  1. via ... vita] Io 14,6

_______________

  1. et] om. MF
  2. et] ac MF
  3. pro omnibus Deus] Deus in omnibus MF
  4. cernatur] add. et ametur MF
  5. ascensus fiat] fiat ascensus MF
  6. deinde] add. ut MF
  7. et] add. ut MF
  8. quodammodo] quadantenus MF
  9. ne] nec MF [p. 642]
  10. super] supra MF