Page:FC 1042.djvu/310

From GATE
This page has not been proofread



f. 147v



quietem, imo, et elevari ad attentionem verborum officii mei, etc.[1]

Sub hos dies venit a summo Pontifice Bulla Jubilei, iuxta cuius tenorem ego me pr[a]eparavi ad susceptionem huius[2] gratiae, quam concedebat[3] ipsa Bulla, ad quam rem Dominus dedit mihi varios gradus infusionis fidei, et spiritus[4] circa talia bona spiritualia. in Jubileo petere reditionem omium bonum animae perditorum, etc. Rogabam Dominum, ut mihi concederet gratiam, qua fieri posset, ut quaecumque bona animae meae, quae[5] ego umquam alienavi, aut vendidi, vel perdidi, illa valeant redire ad me. Hoc erat desiderium summum[6] tunc[7] iuxta figurale Jubileum Judeorum, in quo unusquisque redibat ad bona terrae suae quomodocumque alienata[8]. Varii affectus venere[9] quoque in animam meam[10] circa reconciliationem cum Deo. Optabam ut culpae omnes sive essent per ignorantiam, sive

_______________

  1. etc.] om. MF
  2. huius] eius MF
  3. concedebat] sonabat MF
  4. spiritus] spei MF
  5. quae] om. MF
  6. summum] sumptum MF
  7. tunc] om. MF
  8. alienata] alienatae MF
  9. venere] venerunt MF
  10. animam meam] animum meum MF