Page:FC 1042.djvu/309

From GATE
Revision as of 09:48, 8 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 147r



XV[1] Januarij, in qua ego celebraui festum de sacratissimo nomine Jesu, ego inueni satis magnam deuotionem et affectus uarios ad hoc mellifluum nomen. Dixi tunc missam pro tota Societate nostra, propterea, quod ipsa dicitur Societas Jesu Christi Domini nostri. In his diebus ego c[o]epi inuenire speciale quoddam auxilium ad reducendum cor meum in uiam rectam dum orarem[2]. Auxilium autem fuit in singulari quadam memoria de adsistentia Christi in cruce pendentis, et proferentis illa uerba: Mulier, ecce Filius, etc.[3]; Parce illis, etc.[4]; Deus[5] meus quare me dereliquisti?, etc.[6]; Hodie mecum eris m paradiso; Pater in manus tuas com[m]endo spiritum meum; Sitio[7] Sentiebam itaque dum[8] talia uerba[9] considerarem[10] Christi in cruce pendentis, sentiebam inquam cor meum sensibili quodam attributo[11] tranquillari, et uenire ad meliorem

_______________

  1. XV] 15 MF
  2. orarem] orandum est MF
  3. etc.] om. MF
  4. etc.] om. MF
  5. Deus] bis. MF
  6. etc.] om. MF
  7. Sitio] add. etc. MF
  8. dum] add. [cogitarem] MF
  9. uerba] add. et talem MF
  10. considerarem] considerationem MF
  11. attributo] attractu MF