Page:FC 1042.djvu/298

From GATE
Revision as of 20:52, 1 October 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 141v



peccatum aliquod, ex quo incurrit iram Principis is enim si contempto eo praecepto, et non uolens curare praeceptum illud ac fugere donec sit reconciliatus, perrexit insuper addere ad superbiam suam et[1] uelit ire[2] ad conspectum Principis, clarum est quod iudicium suum accipiet. Sic irreconciliate accedens, et absque retractatione et impetratione ueniae criminis praecedentis, quod quidem crimen tanquam pudendum[3] ac nullo modo[4] ferendum, Princeps ille nolebat esse prope se, sed eijci, ille uero superbiens[5] magis ac magis satagit dum proprius accedit, ut peccatum suum et foetor ille uersetur ob oculos principis. Sic est qui oneratus peccatorum suorum foetoribus propter quae Justus exulare propter peccata non accedat absque reconciliatione. exulauerat e[6] gratia Dei, et se[7] offert irreconciliatum conspectui Jesu Christi quem sumit. Hoc est perinde

_______________

  1. et] ut MF [p. 603]
  2. ire] uenire MF
  3. pudendum] putidum MF
  4. nullo modo] multis modis non MF
  5. superbiens] superbus MF
  6. e] a MF
  7. et se] sese MF