Page:FC 1042.djvu/298

From GATE
This page has not been proofread



f. 141v



peccatum aliquod, ex quo incurrit iram Principis is enim si contempto eo praecepto, et non volens curare praeceptum illud ac fugere donec sit reconciliatus, perrexit insuper addere ad superbiam suam et[1] velit ire[2] ad conspectum Principis, clarum est quod iudicium suum accipiet. Sic irreconciliate accedens, et absque retractatione et impetratione veniae criminis praecedentis, quod quidem crimen tanquam pudendum[3] ac nullo modo[4] ferendum, Princeps ille nolebat esse prope se sed eiici, ille vero superbiens[5] magis ac magis satagit dum proprius accedit, ut peccatum suum et foetor ille versetur ob oculos principis. Sic est qui oneratus peccatorum suorum foetoribus propter quae iustus exulare propter peccata non accedat absque reconciliatione. exulaverat e[6] gratia Dei, et se[7] offert irreconciliatum conspectui Iesu Christi quem sumit. Hoc est perinde

_______________

  1. et] ut MF [p. 603]
  2. ire] venire MF
  3. pudendum] putidum MF
  4. nullo modo] multis modis non MF
  5. superbiens] superbus MF
  6. e] a MF
  7. et se] sese MF