Page:FC 1042.djvu/299

From GATE
This page has been proofread



f. 142r



ac si cui dictum sit: Aufert[1] talem foetentem[2] ab oculis meis[3] ne illum[4] videam ille vero accedat propius, ut ne dum velit videri sed etiam osculo tangi. Sic[5] virtualiter[6]: et ego[7] scio, te non posse ferre visum mei, ac[8] volo ut me osculeris, scio mi Domine non posse stare ante conspectum externorum meorum, sed volo ego ut[9] etiam intres in interiora mea, unde est foetor et immunditia[10].

Tertio[11] die infra has octavas Epiphaniae Domini venit in memoriam quidam discursus quem prius acceperam circa processum earum gratiarum, quas iam pridem intellexi esse quaerendas, et petendas iuxta ordinem mearum Litaniarum[12]. Hoc autem fuit per comparationem quamdam, sumptam ex quopiam qui debebat[13] esse aulicus servus apud maximum aliquem Principem, cuius aliquae Bon[a]e conditiones Iesu. bon[a]e conditiones hoc ordine possent annotari. Primum[14] quidem

_______________

  1. Aufert] Aufer add. rem MF
  2. foetentem] putentem MF
  3. meis] add. ut MF
  4. illum] om. MF
  5. Sic] Hic MF
  6. virtualiter] add. dicit MF
  7. et ego] om. MF
  8. ac] sed add. ego MF
  9. ut] om. MF
  10. immunditia] immundities et add. etc. MF
  11. Tertio] Tertia MF
  12. Litaniarum] letaniarum MF
  13. debebat] debeat MF
  14. Primum] 1.o MF