Page:FC 1042.djvu/297

From GATE
This page has not been proofread



f. 141r



ipsorum sacramentorum, sed super[1] quam possimus, aut sciamus cogitare, vel desiderare, dum quis te interrogabit, Devitandi qui non potest aedificare nec aedificari. qui nec te aedificare potest aut paratus est, nec a te aedificari potest aut vult, cum eo ne sermonem misceas, sed devita et declina[2] ut serpentem, et scorpionem, noli respondere ad eius interrogata, qui[3] si bene responderis[4] non aedificatur; si autem male responderis ille te non docebit vel erudiet etc.[5] Eodem die dum essem in missa tenens pretiosissimum corpus Domini ego habui quandam vivam apprehensionem, de eo quod est assistere sacramento veritatis, et sacro signo, in se continenti[6] veritatem et omnem bonitatem, ad quod sacramentum non oportet accedere nisi post multam sui purgationem et examinationem. A qui enim accedit absque reconciliatione prius facta apud eum, qui est Vicarius Christi in foro poenitenti[a]e, ille invenit[7] iudicium in manducatione[a] et potu corporis et sanguinis Domini[8]. Ibi sume similitudinem de eo cui factum est mandatum nomine principis terreni ut debeat exulare propter
_______________

  1. Qui enim accredit ... manducatione] add. in mg, in texto post purgationem et examinationem..

_______________

  1. super] supra MF
  2. declina] add. eum MF
  3. qui] quia MF
  4. responderis] add. ille MF
  5. etc.] om. MF
  6. continenti] add. omnem MF
  7. invenit] inveniet MF
  8. corporis ... Domini] salutaris cibi MF