Page:FC 1042.djvu/290

From GATE
Revision as of 09:48, 28 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 137v



mei et sanctorum eius, haec enim[1] ueniebant per occasionem imaginum sanctorum et picturarum externarum, uariorum[2] Christi misteriorum, quibus uariae rerum sanctorum[3] memoriae et intelligentiae mihi et tunc, et alias semper subministrari solent in me, propter haec crescebat amor et ueneratio Rmi Domini Alberti Archiepiscopi et principis Maguntini[4], qui tantam curam in omni uita sua habuerat[5] et habet circa reliquias Sanctorum, et circa memoriam ipsorum conseruandam, et in posteros relinquendam; quae exterior memoria tanto magis est necessaria, quanto magis eam homines[6] paruipendunt, et sunt frigidi, tum[7] enim, nisi imagines, et caetera quae diuinarum rerum ac personarum habent specimen, ac figuras, essent in maximo ornatu, facile esset ut homines omnia spernerent[8], facillime enim[9] contemnerentur omnia sacra

_______________

  1. enim] om. MF
  2. uariorum] uariarum MF
  3. sanctorum] sanctarum MF
  4. Maguntini] moguntini MF
  5. habuerat] habuerit MF
  6. eam homines] homines eam MF
  7. tum] Tunc MF
  8. spernerent] add. Quomodo enim non MF
  9. enim] om. MF