Page:FC 1042.djvu/261

From GATE
Revision as of 08:09, 14 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 123r



est, quod hactenus in distractionibus meis occurrit[1], quas habeo circa orationes meas, distractiones inquam meas in[2] quibus abstrahor a bonis cogitationibus, et sentimentis (varius[3] enim ab ijs[4] distrahor) quae[5] ab ocio spiritus, et ut ne sine fructu permaneam. Hanc igitur in hac materia notaui differentiam inter illud, quod his[6] diebus coepit esse, et illud, quod magis antea[7] frequens erat, quod videlicet antea[8] tempore preterito ego ab extrinseco magis externo motore solitus sim reuocari ex distractione ad ipsam (ut sic loquar) intractionem, ab extrinseco, inquam, ut puta, et[9] ui tentationum, malarum cogitationum, sine quarum uerberibus non redijssem frequenter[10] gratia[11] redeundi ad eso[12]. Item ex remorsu conscientiae, ex timore, ex multis

_______________

  1. occurrit] om. MF
  2. in] tam MF
  3. varius] raro MF
  4. ijs] his MF
  5. quae] quam MF
  6. his] iis MF
  7. magis antea] antea magis MF
  8. antea] om. MF
  9. et] ex MF
  10. non ... frequenter] frequenter non rediissem et add. nec petiissem MF
  11. gratia] gratiam MF
  12. eos] cor MF