Page:FC 1042.djvu/262

From GATE
This page has not been proofread



f. 123v



tis [multis] denique reprehensibilibus cogitationibus[1], quibus angebar, dum essem distractus, ex quibus omnibus causabatur in me dolor, qui et ipse me adigebat ad quamdam[2] devotionem, et remedium contra distractiones. Haec igitur erat[3] magis ordinaria in me, et quae magis ego deprehendebam, et tandem[4] non deerant desideria, et postulationes, quibus ego petebam in[5] Domino gratiam iustam[6], quam nunc coepi sentire mihi ex parte dari, id est quod Ex intimis fieri revocationem. ex intimis fieret revocatio animae meae, si quando discederet a pace ipsius, et quo prima retractio esset ex visceribus, et ex corde. His diebus itaque hoc magis notavi quam unquam. Sensi enim frequenter dum distraherer a quiete spiritus mei ad aliquod contrarium, sensi, inquam, intractionem[7] incipere ab intrinseco. Magnam itaque devotionem inveni, dum applicarem ad hanc gratiam petendam discursum

_______________

  1. reprehensibilibus cogitationibus] reprehensionibus cogitationum MF
  2. quamdam] quaerendam MF
  3. erat] erant MF
  4. tandem] tamen MF
  5. in] a MF [p. 588]
  6. iustam] istam MF
  7. intractionem] add. et retractionem MF