Page:FC 1042.djvu/260

From GATE
Revision as of 08:10, 13 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 122v



me, et remoue a me omnia mea[1] mala, quae faciunt quominus te uidere possim, audire, gustare, olfacere, tangere, timere, memorari, intelligere, sapere[2] sperare, amare, possidere, praesentem habere, ex parte frui. Quod autem mi[3], Domine, de te dico et de tua diuinitate, uel[4] humanitate concupisco, oro saltim[5], ut mihi concedatur in omni uerbo, quod procedit de ore tuo, sat enim mihi esset, quod uerba Jesu Christi domini nostri in me manerent, et ego illa omnibus modis sentirem.

Ex diebus Sancti Andreae Apostoli Dominicae primae aduentus, Sanctae Barbarae, et Sancti Eligij Confessoris, qui prima Decembris occurrit, ego coepi sentire quamdam gratiam, quam nunquam in me notaueram usque ad diem Sancti Sab[b]ae Abbatis. Haec autem Dei gratia in eo deprehensa

_______________

  1. mea] ea MF
  2. sapere] om. MF
  3. mi] mihi MF
  4. uel] aut MF
  5. saltim] saltem MF