Page:FC 1042.djvu/247

From GATE
Revision as of 08:37, 7 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 116r



Sanctorum, et omnium Animarum Purgatorij, qui uidelicet aliquando fuerunt[1] ipsarum[2] custodes, ut mihi essent propitij per merita Christi. Item ut ego possem[3] liberari ab omni malignitate eorum spirituum malorum, qui fuerunt permissi ipsis in[4] exercitium, sentiebam enim aliquando, Quam durum incidere in manu potenti malorum Angelorum. quam durum esset incidere in manu[5] potenti[6] talium Angelorum Malorum. Rogaui etiam Christum cum magna deuotione, considerando, quod subiecerit se[7] potestati externae mali Angeli Herodis, Archelai, Annae, Caiphae, Pilati[8], et Aliorum, qui ipsum exterius afflixerunt. Item et[9] Satanae tentatori, qui exteriori uiolentia maxima tentauit ipsum in deserto super pinnaculo templi, et super Monte. Tentauit inquam uolens allicere ad ea, quae carnis sunt, et superbiae, et auaritiae, optabam autem per gratiam tantae humilitatis fieri posse,

_______________

  1. fuerunt] fuerant MF
  2. ipsarum] ipsorum MF
  3. possem] possim MF
  4. in] ad MF
  5. manu] manus MF
  6. potenti] potestatis MF
  7. subiecerit se] se subiecerit MF
  8. Pilati] add. Herodis MF
  9. et] ei MF