Page:FC 1042.djvu/245

From GATE
Revision as of 10:30, 26 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 115r



Cum paruo sentimento gratiae mittere semina, et ire cum difficultate ex lacrimis ad Deum. licet sint cum paruo sentimento gratiae, et[1] deuotionis, hoc enim modo eundo itur, et mittuntur semina cum difficultate, et lacrimis; itur inquam ad Deum ipsum, ubi[2] iam adest manipulus deuotionis, et[3] consolationis, tunc quodam modo uenit[4], et fit egressus quidam in[5] ipso Deo consolatore, qui querendo inuentus est. Intellectus uerborum Apostoli: Non sumus sufficientes. Illud autem uerbum Pauli, quo dicit, "non esse Nos sufficientes ex Nobis tanquam ex Nobis ne cogitare quidem, non infert Nos ex Nobis quasi[6] ex Nobis nihil posse"[I], sed dicit Nos non sufficere ad tale aliquod bonum, oportet enim, ut ipse praeueniat, comitetur, et sequatur ad ipsum[7], quod ex Nobis, quasi[8] ex Nobis esset[9], licet insufficienter[10], ita ut ipsa sufficientia etiam in minimis ipsi tribuatur, requiritur enim nostra operatio, quae cooperatur gratiae
_______________

  1. cf. 2Cor 3,5

_______________

  1. et] om. MF
  2. ubi] add. autem MF
  3. et] aut MF
  4. uenit] uenitur MF
  5. in] ex MF
  6. quasi] tanquam MF
  7. ad ipsum] idipsum MF
  8. quasi] tanquam MF
  9. esset] est MF
  10. insufficienter] insufficiens MF