Page:FC 1042.djvu/246

From GATE
Revision as of 09:20, 6 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 115v



Dei, et ex ipsa suam sufficientiam accipit etiam in proxima[1] eius boni apprehensione. Nemo igitur dicat se non posse benefacere semper, et ubique, quamuis enim sufficientia nostra ex Deo sit, non est tamen expectanda quasi non[2] in Nobis[3] sit, imo est in Nobis, licet non ex Nobis, quia stat gratia ad ostium semper pulsans, qua proinde semper[4] ubique preuenti, et expectati sumus, ut ei in eo, quod ex Nobis est datum tamen in ipsa creatione, et alijs uijs cooperemur.

Quinto[5] die infra octauam[6] cuiusdam[7] festi omnium Sanctorum, mane postquam dedissem me orationi[8] illi, quae est mihi quotidiana circa discursum uitae Christi, ego magnam sensi[9] deuotionem circa Sanctos Angelos, et alios Sanctos, et circa Animas Purgatorij, et orabam Angelos omnium

_______________

  1. proxima] prima MF
  2. non] iam MF
  3. Nobis] add. non MF
  4. semper] add. et MF
  5. Quinto] Quinta MF
  6. octauam] octauas MF
  7. cuiusdam] eiusdem MF
  8. orationi] add. et contemplationi MF
  9. magnam sensi] sensi magnam MF