f. 106v
desiderium adiuuandi infirmos.
Hic quoque sensi
dari[1]
multas negligentias meas, et obliuiones, et incurias circa quosdam pauperes
plagatos[2]
quos olim ego uidi et aliquando adiuui sed negligenter et remisse, quamuis enim ego
fuerim tunc[3]
inops rerum fieri tamen poterat per me ut
ipsis
aliquod maius[4]
per
alios[5]
succurreretur
et[6]
potuissem ostiatim mendicare
ipsis[7]
quam
habeant[8]
subleuamen,
et[9]
potuissem
inuenire[10]
Praelatos locorum Medicos et Chirurgos, Dominos,
et[11]
Magistratus ciuitatum ubi illi tales infirmi et similes male
habebant[12].
Hic etiam
mouebar[13],
ut rogarem spiritus illorum infirmorum et omnium aliorum generaliter qui male in hac uita habuerant, ut ipsi dignarentur nunc esse aduocati pauperum
infirmorum[a],
qui in hac
Maguntina ciuitate[14],
et alibi superstites sunt,
atque[15]
mihi aliquam nouam gratiam pro huiusmodi pauperibus iuuandis a Deo impetrarent.
In die Apostolorum
Simeonis[16]
et Judae
- ↑ infirmorum] bis, sed omittimus
_______________
- ↑ dari] clare MF
- ↑ plagatos] plagosos MF
- ↑ fuerim tunc] tunc fuerim MF
- ↑ ipsis] om. MF
- ↑ alios] add. et alios MF
- ↑ et] ego MF
- ↑ ipsis] add. aliquod maius MF
- ↑ habeant] habebant MF
- ↑ et] ego MF
- ↑ inuenire] conuenire MF
- ↑ et] aut MF
- ↑ habebant] add. etc. MF
- ↑ mouebar] add. ex animo MF
- ↑ ] [ciuitate] maguntina MF
- ↑ atque] utque MF
- ↑ Simeonis] Simonis MF