Page:FC 1042.djvu/196

From GATE
This page has not been proofread



f. 90v



Sic vos non vobis mel[l]ificatis Apes[1]. Sic vos non vobis nidificatis Apes[2]. Et[3] tu[4] aliis sponsus eras; tibi autem ipsi[5] erat[6] crux consum[m]ata. Tu[7] caeteris fuisti sponsus, caeteri autem tibi erant onera[8], cruces, ac tormenta. Sit nomen tuum, qui[9] est Iesus Benedictum[10], et laudabile, et super exaltatum in secula. Amen!

In die alio qui erat Dominicus mane, dum dicerem officium, et distraherer, indeque peterem auxilium Dei, et beatae Virginis, ego recepi satis multa bona intervalla clarae devotionis, et responsa varia, quae me excitabant[11] ad desiderandum continuationem[12] actualis spiritus boni adsistentiae[13], maxime autem ut coarctarem[14] maiorem intractum[15] spiritus, quo magis ac magis ad finem procedebar[16], intractum dico, quasi tractum intro, quia[17] a Deo fit nobis pe=,

_______________

  1. Apes] apes MF
  2. Apes] aves add. etc. MF
  3. Et] om. MF
  4. tu] add. enim MF
  5. ipsi] ipse MF
  6. erat] eras MF
  7. Tu] om. MF
  8. onera] add. et MF
  9. qui] quod MF
  10. Benedictum] benedictum add. Amen MF
  11. excitabant] exhortabantur MF [p. 561]
  12. continuationem] continuitatem MF
  13. adsistentiae] assistentiae MF
  14. coarctarem] coniactarem MF
  15. intractum] add. ei[us] MF
  16. procedebar] procedebam MF
  17. quia] qui MF