f. 13v
contulit fecit professionem votorum memorabile beneficium ut facerem scilicet in octava Visitationis dominae[1] nostrae solemnia vota meae Professionis[2] mitteremque ea ad nostrum[3] Ignatium qui erat electus praepositus, feci autem hanc professionem Ratisbonae in Altari[4] maiori[5] dominae[6] nostrae quae dicitur capela vetus[7], in[8] multa consolatione spirituali et fortificatione animae meae in abnegatione bonorum iam abnegatorum, voluptatumque carnis iam relictarum ac[9] humilitatis in subiectione et abnegatione omnimodae[10] propriae voluntatis[11][1] sunt autem vota de castitate de[12] paupertate et obedientia Praeposito societatis, aliud est[13] votum obedientiae quo promittimus omnes Summo Pontifici quantum ad missiones, feci autem professionem hanc coram Sancto[14] Sacramento dum vellem communicare cuius forma est sequens. Forma Votorum. Ego Petrus Faber promitto et voveo domino Deo nostro et nostrae dominae et omnibus sanctis coelestibus
_______________
- ↑ dominae] Dominae MF
- ↑ Professionis] professionis MF
- ↑ nostrum] magistrum MF
- ↑ Altari] altare MF
- ↑ maiori] add. ecclesiae MF
- ↑ dominae] Dominae MF
- ↑ capela vetus] Capellae veteris MF
- ↑ in] cum MF
- ↑ ac] et MF
- ↑ omnimodae] omnimoda MF
- ↑ voluntatis] add. ad omnia. Recepi, inquam, novam fortitudinem et novam cognitionem, sentimentaque magna bonae voluntatis. MF
- ↑ de] om. MF
- ↑ est] etiam MF
- ↑ Sancto] Smo MF
- ↑ This is a significant omission from the manuscript in comparison with the variant