You do not have permission to edit this page, for the following reason:
You can view and copy the source of this page.
x
<noinclude><pagequality level="3" user="Jane Hahn" /></noinclude>[[Category:APUG 1053 pages]]
nobis, ita soli Deo pervio artificio in unum<lb/>
ineffabili mysterio coniunguntur, ut proinde vel ex hoc<lb/>
capite altissimam humanae naturae dignitatem colligas:<lb/>
Siquidem scire debes, tantam divinae dignitationis<lb/>
in humanae naturae assumptione profunditatem esse,<lb/>
ut illa omnem humani intellectus sublimitatem longe<lb/>
excedat, quam et nos Angelicae potestates obstupescimus<lb/>
et admiramur, haeremus attoniti, ineffabile divinae<lb/>
<del>potentiae</del> omnipotentiae opus cum timore et tremore<lb/>
adoramus. Quid enim mirabilius, quam quod<lb/>
Deus post tam detestandam scelerum enormitatem, qua<lb/>
offendebatur omnibus pene momentis, post tantam ingratitudinem<lb/>
mortalium, caecitatemque mentis intolerabilem;<lb/>
cum nihil in iis, quam demeritum, <span class="abbreviation" style="text-decoration: underline dotted" title="">perfidiam</span>,<lb/>
impietatem, contemptum Dei, stultam idololatriae insaniam<lb/>
reperiret, tanta tamen dignatione et condescendentia<lb/>
humanum genus inimicum, per indissolubile<lb/>
vinculum non amoris duntaxat, sed et unionis intimae<lb/>
et ineffabilis, ne saltem amplius homo ab eo fugeret,<lb/>
unire sibi complacuit, nec tantum unire sibi complacuit,<lb/>
sed ut abundantiori gloria eos exaltaret, seipsam<lb/>
maiestas illa immensa in vestrae contraxit carnis<lb/>
angustias, ut id quod optimum habebat, seipsum scilicet<lb/>
limo vestro coniungeret, ut hoc pacto in unitate personae<lb/>
sibi invicem unirentur Deus et homo, tanta sublimitas,<lb/>
tantae vilita<del>s</del>ti, tanta maiestas <del>et</del> tantae infirmita<del>s</del>ti;<lb/>
nihil enim Deo sublimius, nihil limo, qui homo est, vilius;<lb/>
tanta tamen dignatione Deus descendit in limum,<lb/>
et cum tanta dignitate limus ascendit in Deum, ut<lb/>
quicquid fecit Deus, limus fecisse dicatur, et quicquid<lb/>
limus pertulit, Deus in illa pertulisse censeatur. ''Theodidactus.''<lb/>
Aperte video, neminem nosse, nec ad plenum nosse<lb/>
posse, quid boni ad gratiam, quid congruentiae ad sapientiam,<noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>
Template used on this page:
Return to Page:APUG 1053.djvu/18.