Page:APUG 1053.djvu/19

From GATE
This page has been proofread

quid decoris ad gloriam, quid commodi ad salutem penes
seipsum contineat huius venerandi mysterii, humanae
dico redemptionis inscrutabilis altitudo. Video artem divinae
misericordiae beatitudinem Dei et miseriam hominis
ita temperasse in unitatem Mediatoris, ut operante sacramento
unitatis per virtutem resurrectionis beatitudo
miseriam absorbeat mortemque vita deglutiat, ut
totus homo glorificandus in divinum transeat consortium
naturae. O opus mirabile! O opus singulare inter
omnia et super omnia opera Dei. Deficit sane merito
spiritus meus. Cor contabescit, languet mens in tantorum
consideratione beneficiorum. Iam vere video dignitatem
felicitatemque humanae naturae tantam esse, ut
vel ipsis Angelicis Seraphinis causam in principio
invidiae lapsusque occasionem dederit, de qua, ut tu mi
Cosmiel, qui tam omnibus seculis memorandae tragoediae praesens
fuisti, nonnihil mihi enarres. Cosmiel. Faciam
quod petis. Vix ex nihilo abyssi divina conditoris potentia
in tam eminentis et excelsi status altitudinem
qualem genus nostrum obtinet, educti eramus; cum
ecce Lucifer Supremum in ordine Seraphico locum obtinens,
cum intellectu fuit sublimi decretum Dei optimi
maximi, conditoris nostri sapientissimi, de assumenda
rationali creatura in unitatem personae filii Dei praevidisset
cognossetque. Vidit itaque et mox invidit, caedit,
et vit hominem, eiusque invidia mors intravit in orbem
terrarum; unde invidia quae fuit causa casus diabolici
impulit ipsum ad tentandum hominem, cuius invidebat
felicitati, ut sic humana natura per peccatum
recederet a Deo, odium incurreret, atque hoc pacto
decretum ex concepto in hominem odio, impeditum de humana
natura in unitatem divinae personae filii in irritum
caderet. Theodidactus. Quid igitur culpae habuere
caeteri Angeli, cum solus Lucifer rebellis Deo factus et in
contumacia sua persistens a felicitatis suae ultimo fine