You do not have permission to edit this page, for the following reason:
You can view and copy the source of this page.
x
<noinclude><pagequality level="3" user="Jane Hahn" /></noinclude>[[Category:APUG 1053 pages]]
Theodidacte, ad summi boni rationem pertinere, ut creaturis summo<lb/>
modo se communicet, quod in eo maxime perficitur, dum<lb/>
humani generis naturam tam arcto unionis vinculo, nullo<lb/>
unquam tempore separabili coniunxit, ut ex duabus substantiis<lb/>
natura et proprietate diversissimis, scilicet ex verbo, anima<lb/>
et corpore una persona, unum individuum, unum suppositum,<lb/>
una nasceretur hypostasis <unclear></unclear> <add>trium</add> adeo differentium <del>naturarum</del> <del>personarum</del><lb/>
<span class="abbreviation" style="text-decoration: underline dotted" title=""><add>naturarum</add></span> sustentativa, <unclear></unclear> tanta cum excellentia in unum <unclear>coniunxeris</unclear> ut omnipotens Dei virtus<lb/>
nihil maius, nihil sublimius celsiusque facere potuisse videatur.<lb/>
Et tametsi humanae carni secundum naturae suae conditionem<lb/>
unio Dei in unitate personae non conveniebat, Deo tamen<lb/>
ob infinitam excellentiam bonitatis eius (utpote cuius<lb/>
proprium est meliori modo quo possibile est, se creaturis communicare)<lb/>
unio tam ineffabilis vel maxime competebat.<lb/>
''<span class="abbreviation" style="text-decoration: underline dotted" title="">Theodidactus.</span>'' Cepi mentem tuam; Sed rogo te, contigitne nonnulla<lb/>
in tam admirando divinae unionis effectu mutatis? ''Cosmiel.''<lb/>
Deus natura sua immutabilis aeternitas, nullam prorsus<lb/>
a statu suo mutationem hac superveniente, passus<lb/>
dici potest et debet, sed creata natura humanitatis<lb/>
assumptae, quae cum ex se et sua natura mutabilis sit,<lb/>
per assumptionem immutata dicitur et <del>quodammodo</del> vero<lb/>
deificata, quia divina natura trahit humanam ad<lb/>
illam excellentissimam unionem divinae personae, ut<lb/>
eadem sit hypostasis, idem divinae et humanae naturae<lb/>
suppositum, idem Deus et homo, ita ut humana natura<lb/>
veluti in divino stipite quodammodo fundetur, et<lb/>
substantietur. ''Theodidactus.'' Quomodo vero apprehendam<lb/>
mi Cosmiel, tam superexcelsam et extra omnes humani<lb/>
ingenii limites longe constitutam hypostasin? Declara<lb/>
rogo, vel umbratili quadam similitudine tantae<lb/>
excellentiae unionem. ''Cosmiel.'' Deus tam infinite bonus<lb/>
est, ut nihil in ipso inexistat incomprehensum<lb/>
cuius non etiam in creatis a sua omnipotentia rebus<lb/>
characterem aliquem sive symbolum impresserit, et quemadmodum<lb/>
omnia Sacrosanctae Triadis signaculo insignita<noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>
Template used on this page:
Return to Page:APUG 1053.djvu/16.