Theodidacte, ad summi boni rationem pertinere, ut creaturis summo
modo se communicet, quod in eo maxime perficitur, dum
humani generis naturam tam arcto unionis vinculo, nullo
unquam tempore separabili coniunxit, ut ex duabus substantiis
natura et proprietate diversissimis, scilicet ex verbo, anima
et corpore una persona, unum individuum, unum suppositum,
una nasceretur hypostasis trium adeo differentium naturarum personarum
naturarum sustentativa, tanta cum excellentia in unum coniunxeris ut omnipotens Dei virtus
nihil maius, nihil sublimius celsiusque facere potuisse videatur.
Et tametsi humanae carni secundum naturae suae conditionem
unio Dei in unitate personae non conveniebat, Deo tamen
ob infinitam excellentiam bonitatis eius (utpote cuius
proprium est meliori modo quo possibile est, se creaturis communicare)
unio tam ineffabilis vel maxime competebat.
Theodidactus. Cepi mentem tuam; Sed rogo te, contigitne nonnulla
in tam admirando divinae unionis effectu mutatis? Cosmiel.
Deus natura sua immutabilis aeternitas, nullam prorsus
a statu suo mutationem hac superveniente, passus
dici potest et debet, sed creata natura humanitatis
assumptae, quae cum ex se et sua natura mutabilis sit,
per assumptionem immutata dicitur et quodammodo vero
deificata, quia divina natura trahit humanam ad
illam excellentissimam unionem divinae personae, ut
eadem sit hypostasis, idem divinae et humanae naturae
suppositum, idem Deus et homo, ita ut humana natura
veluti in divino stipite quodammodo fundetur, et
substantietur. Theodidactus. Quomodo vero apprehendam
mi Cosmiel, tam superexcelsam et extra omnes humani
ingenii limites longe constitutam hypostasin? Declara
rogo, vel umbratili quadam similitudine tantae
excellentiae unionem. Cosmiel. Deus tam infinite bonus
est, ut nihil in ipso inexistat incomprehensum
cuius non etiam in creatis a sua omnipotentia rebus
characterem aliquem sive symbolum impresserit, et quemadmodum
omnia Sacrosanctae Triadis signaculo insignita
Page:APUG 1053.djvu/16
From GATE
This page has been proofread