submissionem, quae Angelorum hominumque Conditorem
vel ad ipsos piscatorum pedes in lotione compulit!
O ineffabile divinae humilitatis argumentum, qua
seipsum exinaniens sub specie panis et vini cibus fieri
voluit hominum non fidelium tantum sed et perditissimorum,
tanta peccatorum immunditia contaminatorum.
video iam satis et confundor in me ipso, pudetque tantae
meae superbiae, ut, qui nihil sum, aliquid me esse putem.
video et attonitus haereo, dum tua mi Cosmiel directione
et instructione tanta divinae humilitatis exempla intueor.
Sed perge iam sermocinationem tuam ulterius provehere;
tanta enim dulcedine verborum tuorum abripior, ut iis satiari non posse videar.
De excellentia et dignitate humanae naturae,
in cuius assumptione vel ipse Deus
aeternum sibi complacuit.
Theodidactus. Magnum haud dubie aliquid in causa
fuit, quod tanta maiestas lucem inhabitans inaccessibilem,
de tam longinquo in locum tam indignum, tot vitiis
mortalium pollutum descendere dignatus sit, atque vultus
divini claritatem infirmis oculis temperans, veluti
lucerna quadam se induens, illo scilicet glorioso, et ab
omni labe purissimo, quod suscepit, corpore, exultavit
ut gygas ad currendam viam, et ad ovem centesimam
quae errarat et perierat, inquirendam. O miram Dei -
quaerentis dignationem et sollicitudinem! O magnam
quaesiti hominis dignitatem, in quo si gloriari voluerit
non erit insipiens; non quod aliquid videatur esse a seipso,
sed quod tanti fecerit eum ille, qui fecit eum; sed
quoniam me tantae misericordiae incapacem video, a te
quam obnixissime contendo; ut quod meae infirmitati deest,
id divino tuo eloquio, ad Dei gloriam animaeque meae
perfectionem compleas; novi enim tanto Deum ardentius
amari, quanto vividius cognoscitur. Cosmiel. Scias itaque,