Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/9

From GATE
Revision as of 13:11, 9 February 2017 by Visconti02 (talk | contribs)
This page has not been proofread


MUSAEUM COLLEGII ROMANI SOCIETATIS JESU.
PARS PRIMA .
CAPUT PRIMUM.
Compendium quo Musaei Romani Descriptio, rerumque praecipuarum series exponitur.


Ostium plenum majestatis cancellis hinc atque inde tum affabrè excisis, tum intus promotorum benevolentia ectypis condecoratum splendescit, quae Alexandri VII. Clementis''IX. et Clementis X.P.O.M. inter Obeliscorum coronam ejusdem Sanctiis. Pontificis pro tempore regnantis effigiem facris symbolis appofitè exprimunt. Atque inter ornatissimam aram pretiosis artis et naturae curiositatibus exornatam ingredientium oculis se sistunt, cujus tergum organum omnis generis avium concentum imitans, ac fonoro Aeyptiorum tintinnabolorum clangore tripudians, atque mechanico motu,et automato tympano instructum advenis festivè alludit.
Ad dexteram latus Bibliothecium solius authoris operibus refertum conspicitur, inter quae Authoris manuscripta Avicennae Latina, Hebraica,Arabica interpretatio : una cum libro simplicium, in quo rariores, de quibus Avicenna agit, herbarum species ad vivum naturae exemplar expressae videntur. Fulciunt haec diversae artis combinatoriae cistulae, in quibus Musurgica,Arithmetica, Geometrica nova inventa, Authoris nec dum comperta ingenii sui rarae, sed clarae tesserae ad curiosorum exercitium continentur.
Ad sinistrum latyus pulpitum versatile 12 Romanorum Imperatorum copiosis numismatibus pretiosum, et arte singulari conspicuum, tapete ex Indica palea texto coopertum. Quod sequitur lapidariae artis, et sculptoriae refertissima mensa, cui Salvatoris Christi effigies inter florum corymbos plena majestate, et juvenili gracilitate, Guidorenei penicilli autographum, in admirationem et venerationem advenas rapit. Cui supponuntur sculptoriae artis specimina, à celeberrimo architecto, et sculptore, Bernino Equite, in lusu pueri cicadae capiendae elaborata.
Ad fenestram unde spacium hoc lucem capit, quae undique raris ac variis picturis conspicua, sympathicae materiae species, soli authori nota, atque subere fulta innatans, horoscopium, lucis dominum sequi visitur; magnum natuare opus.
Hucusque intra vestibula introductus curiosus advena, jam totus Musaei feriem ( in classes totidem capitibus dedacta artis et naturae arcana) recensebo.
Quae hinc inde profitus angustia eleganti varietate permixta reperiuntur, quarum feriem ideo compendiosè ingero, ut vel praevià lectione edoctus prius intelligat quam videat, aut si videre prius contigerit, facilius reminiscentix aut ruminationis fructum capere possit.
Quemadmodum vero omne bonum desuper et à patre luminum dimanat, ita quoque eo aut divino attractu omnes mortalium animi trahuntur. Hinc Authoris