Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/73

From GATE
Revision as of 13:19, 9 February 2017 by Virgilio02 (talk | contribs)
This page has not been proofread


PARS TERTIA.
CAPUT PRIMUM.
Numismata.
NUmismata quae in eo asservantur sunt nonnulla Samariticis notis expressa, quae à Regibus Israel, quo tempore Samaritanus character familiaris fuit, cusi sunt. Alii quoque tempore Josue , quidam Samuelis , unus Salomonis tempore ex excusus videtur. Sicli itaque Hebraeorum hîc aliquot asservantur, quorum primus in una facie urnam refert, sive
[...]
formam vasis, quod Deus ad perpetuum Mannae praestiti in deserto beneficii monimentum in arca asservari jusserat. Ut Exod. c. 16. Et dixit Dominus ad Aaron: accipe vas unum et mitte ibi Manna, quantum Gomer capere potest. Litera F in medio vasis significat siclum integrum; altera facies refert Aaronis Virgam , quam Deus in testimunium sacerdotalis illius vocationis in conspectu totius Israël florere voluit, de quo signatur fragmentum quoddam historiae Samaritanae. In ambabus faciebus hae leguntur iscriptiones [...] Schekel Israël, id est, Siclus Israël, et [...] Kedoscha Jerusalem hoc est Sancta Jerusalem.
Secundus Siclus Hebraeorum cum priore convenit excepta litera F. quae
[...]
est super catinum, cujus loco sunt hae duae litterae [...] quae significant Schekel David, id est Siclus David Regis.
Tertiò Semisiclus videtur , cujus una facies radium plantae balsami refert,
[...]
in quo haec inscriptio legitur, Mul Enghet , id est Circumcisionis tempore, facies altera palman exhibet, cum hac Epigraphe, Menghabo, hoc est à pinguedine , omnium vetustissimus tempore Josue cusus quando Deus praecepit filios Israel circumcidi, palma autem et planta balsami non incongrue Terram promissionis exprimunt.
Quartò Numisma argenteum Assyriis characteribus insigne in una fronte
[...]
acerra odoramentorum, quâ sacerdotes Deo adolebant, in altera vero ramum viridis amygdali elegantem exprimit. Sunt nonnulla alia Numismata quorum Author Oedipi Aegyptiaci tomo II. significationem, aetatemque eorum diserte explicat.
Numerantur inter antiquorum aut à Romanis Imperatoribus, aut ex Senatus consulto cusa Numismata symbolis, emblematibus, epigraphis, impresiis atque triumphis illustria,quae omnia inter Rotae versatilis pluteos asservantur raro artificio constructae, et