Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/73

From GATE
Revision as of 11:43, 8 February 2017 by Virgilio02 (talk | contribs)
This page has not been proofread


PARS TERTIA.
CAPUT PRIMUM.
Numismata.
NUmismata quae in eo asservantur sunt nonnulla Samariticis notis expressa, quae à Regibus Israel, quo tempore Samaritanus character familiaris fuit, cusi sunt. Alii quoque tempore Fosue , quidam Samuelis , unus Salomonis tempore ex excusus videtur. Sicli itaque Hebraeorum hîc aliquot asservantur, quorum primus in una facie urnam refert, sive [...] formam vasis, quod Deus ad perpetuum Mannae praestiti in deserto beneficii monimentum in arca asservari jusserat. Ut Exod. c. 16. Et dixit Dominus ad Aaron: accipe vas unum et mitte ibi Manna, quantum Gomer capere potest. Litera F in mediop vasis significat siclum integrum; altera facies refert Aaronis Virgam , quam Deus in testimunium sacerdotalis illius vocationis in conspectu totius Israël florere voluit, de quo signatur fragmentum quoddam historiae Samaritanae. In