Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/69

From GATE
Revision as of 17:07, 8 February 2017 by Virgilio01 (talk | contribs)
This page has not been proofread


eodem Martiale colligere, et intelligere potes, dum sic canit,
Flentibus Helieadum ramis dum vipera serpit,
Fluxit in obstantem succina gemma feram;
Quae dum miratur pingui se rore teneri,
Concreto riguit juncta repente gelu.
Ne tibi regali placeas Cleopatra sepulchro,
Vipera si tumolo nobiliore jacet. Memorant saecula nostra, Asdrubalem Hannibalis germanum fratem in monte Floris succineo in tumolo jacere. Et in hoc Musaeo lacerta quae integra in succini massa occlusa videtur, cumque prioribus annis, manibus unius juvenis principis, curiositatis ergo contrectaretur, incautè in terram lapsa dissiliit, ac tam foetidum putredinis oderem emiset, ut omnse adstantes intolerabile nausea affecerit; hodie tamen adhuc circumcirca inaurato aurichalco septo conclusum visitur, licet ob aeris penetrationem lacerta satis corrupta sit; donum Serenissimi Principis Augusti, Ducis Brunsvicensis et Luneburgensis.
Jungam hoc loco, quae de succino dicenda restabant. Convenerant nonnulli Medici in horto Botanico nobilissimi Equitis Francisci Corvini amici singulares ad variarum plantarum propietates explorandas; aderat et inter caeteros Author noster. Et inter caeteras quidem quaestiones propositas mentio quoque facta est virtutis attractivaevm Eectri, sive Succini de quo Aristoteles L. Probl. fic dicit; quod scilicet electrum seu succinum omnia praeter ocymum (quae vulgo herba Basilica dicitur,) ad se attrahat; respondet Kircherus, nihil facilius esse, quam id experimento comperire. Ecce enim validum hic frustum (quod semper secum gestare solebat) succini; nec deerit nobis ocymum, planta passim nota; quam, ubi attulissent, is primò variis stipulis, festucis, et inter caetera herbarum folia ocymi quoque seposuit, et succino attritione praevia calefacto id expositis rebus applicatum eas ad se sine ulla difficultate, et absque mora attraxit; ocymi vero folia separatim posita, adeo avidè traxit, ut nemini de experimenti veritate, contra Aristotelem, amplius dubium esse possit; verum ne solertiae nostri Authoris temere credidisse viderentur, singuli ad veritatem rei contestandam propriis manibus experimentum sumere voluerunt, nimia Aristotelis in similibus rebus, quae absque experientia, aliorum solummodo relatione perceperat, credulitas explosa fuit.
Accidit et simile quidpiam in Musaeo Kircheriano. Princeps magni nominis et ubique notus ex Guisiana familia, cum praeter multa experimenta, vidisset quoque electrum ad se omnia traehendi facultatem obtinere, per jocum dixissit Kirchero; si omnia trahit succinum utique et chirothecas has meas, uti auro contextas, ita quoque ponderosiores, trahere posset: quod si sortitum fuerit