Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/46

From GATE
Revision as of 11:19, 9 February 2017 by Visconti08 (talk | contribs)
This page has not been proofread


pinnulas habeat, quibus se in quasque partes natando deflectit; à caudae extremitate usque ad corporis initium in medio dorsi acutissimorum aculeoram seriem habet, quae etiam per totum dorsum ad caput usque excurrit, sed ita diminuti , ac in medio dorsi sunt, ut potius moduli, quam aculei dici possint. Caput, habet, ut reliquum corporis planum, nullo collo à reliquo corpore disjunctum; verum pro sui solum quantitate eminet; oculos duos parvulos et rotundos in superiori capitis parte habet, os vero latum à denticulorum minimorum infinita serie, quae circa cartilagineam pellem in unum quasi ossiculum multis denticulatorum acuminibus refertum concrescit. Corporis molem disparem habent; sunt enim, qui humanâ palmâ contegi possint, alii verò ad duos, et ultra palmos in latitudine, longitudine vero ad tres, et ultra extenduntur; itemque hujus magnitudinis in quacunque dabili quantitate, aut differentia reperiuntur; Habet Musaeum Romanum duos, sed arte efformatos, et aptatos ut superiori Rajae descriptione nullo prorsus modo congruant, et à vulgo potius Basiliscorum exuvia, quam Piscis hujusmodi credatur, aut Draconis cujuspiam abortivus foetus; horrendum quippe visu et informe animal apparet; Caput habens in altum exporrectum, hiante et patulo ore horridum, duabusque oculorum cavernis formidabile, inque fastigium turbinatum excrescens, duobus acuminatis unguibus, seu cornibus minax; collum oblongo à corpore segregatum, et in altum elatum; corpore tenui, sed amplis cartilagineis alis utrimque conspicuum; pedes spurios cartilagineae pinnulae conglutinatos habent; caudam demum longam, et aculeatam protendit in varias spiras contortam,hae sunt deformatae Rajae, et putatitii Basilisci, et uti Author sentit, non tam à natura quam ab arte confecti.