Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/42

From GATE
Revision as of 13:26, 8 February 2017 by Visconti07 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "COLLEGII ROM. S. J.<br /> inscriptione eorum colligitur, Deae Opi ab Augusto conseracta fuisse, inscriptio docet. <br /> TEMPL. OPIS AUGUSTI<br /> Lib. V.alterum <br /> verò...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


COLLEGII ROM. S. J.
inscriptione eorum colligitur, Deae Opi ab Augusto conseracta fuisse, inscriptio docet.
TEMPL. OPIS AUGUSTI
Lib. V.alterum
verò Lib. II.
Spectatur et hic prisca Romanorum statera, magnitudine palmari.
Item statera in China usitata, de qua alibi in hoc libro.
Huc referri possunt duae urnae AEgyptiacae hieroglyphicis notis rarae, atque penicillo effigiatae: vasa referunt in magnitudine paria, altitudinis bipalmaris ex Agathe in Hungaria è subterraneis ruinis, et tumulis effossa; quae quidem non mensurae genus, sed vasorum speciem referunt, à piae, augustissimaeque memoriae Ferdinando IV.
Rege Romanorum, Ferdinandi III.
Caesaris filio, Kirchero, eo tempore, quo Oedipo insudabat, ad hieroglyphicorum, quae in eo continebatur, interpretationem faciendam transmissae.
CAPUT VI.
Apparatus Rerum Peregrinarum ex omnibus Orbis plagis collectus.
In tres Classes praefens caput distribuo; in prima maris monstiferi foetus; in secunda, Terrae mirabilium animantium matris partus; demum peregrinarum volicrium,ac avriarium Regionum raros fructus, et rara quaedam Naturae prodigia fine discrimine, currente calamo perstringam.
Occurrit itaque primo loco Magnes AEolius, mole exiguus, sed virtute magnus. Pisciculus est, quo in Mufoei laqueari intra nauticae pyxidis ventorum Schemata, et difefrentias ad Mundi plagas collocata referentia, pendolus, qui se continuo motu agitando, numquam quietus manet, nisi supra ejus venti Rhombo, qui extra muros actu spirat itaque ad flantium ventorum varietate in omni ventis impervio loco se rostro suo ad Rhombum venti actu flantis, convertit. Vocatur hic piscis Hirundo marina, seu Piscis volans. HispanicèVoladore.
Magneticam hanc ad ventos conversivam virtutem alius quoque Piscis, habet, Physa nuncupatus, Mediterranei maris, maximè illius plagae, ubi Nilus in mare devolvitur, incola; Piscis est totus Sphaericus in globum à natura decircinatus.
Cauda Syrenis. Piscis ex Hispanorum relatione maris Indici, propè Insulas Moluccas, mulieris formam in referens. Caput habet rotundum, nec multum à reliquo corpore descretum, masum modicè inter utramque malam protuberantem, palpebris oculis nostris simillimilis, aures aliquanto promissiores; labra, dentes, et reliqua corporis membra, humanis paria, ubera rotunda, et lacteo hyumore turgentia, brachia aliquanto longiora humanis, manus cartilaggineas, anferum instar, ad natandum aptas; quibus remorum loco utitur; Caeterum pro sextus varietate ad generationem requisita omnia, quae postea in piscem definiot, caudâ novem circiter palmorum longâ; Piscis cauda in Museo Romano asservetur, longa palmos novem, in latityudine adaequat palmum in parte gossiori,unde in acumen paulatim diminuitur. Rarae virtutis dotae praeditus est hic Piscis ad Sanguinis profluvium: dicitur ejus pulvis in hęmorrhagia inspersus, omnibus aliis restrictivis longè praestare, et quidem hac virtute magis femellae, quam masculi pollent. Branchia Balaenae. Balaena Piscis est, facile omnium quos prodigioso