Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/37

From GATE
This page has been proofread


CAPUT IV
De Magnete et Machneticis Machinis et Operationibus.
Magnes subtilium cos ingeniorum, prodigium Naturae, mirabilium thaumaturgus, reconditae virtutis inscrutabilis Labyrinthus, Kircheriani Musaei medulla, lapis est, qui quoad formalem apparentiam nil neque splendoris neque gratae pulchritudinis praerogativâ gaudet, cum tamen tam eximia, et singulari virtutis dote praeditus sit, ut nulli lapidum speciei secundus habendus sit, nec ab ullo, quod ad humanum commercium spectat, tantum utilitatis recipitur, quam à Magnete, hic enim solus navigationes dirigit, et ad desideratos, velificantes in erronei maris incognitis semitis, portus deducit. Fateor equidem praeclaras praerogativas, virtutesque in aliis lapidum speciebus describi, sed qui tam apparentes et infallibiles unquam effectus prestiterit non reperio. Unde quemadmodum in rationali natura, nulla passionum affectio φιλομανία, seu amoris perturbatione vehementior est, sic quoque inter lapides nullus huic propiores, et affiniores habet effectus, quis enim non videt quanto amoris aestu ad ferri praesentiam rapiatur, quam scité omnes eius motus, sive sursum, sive deorsum, donec eius desideratum amplexum tanquam unicum bonum suum amatum assequatur, ad quod obtinendum, immediate ad suum centrum naturale praecipitanter fertur; nec à praesentis ferri concupiscentia desistit, donec de eius adoptione, et veluti querula hinc inde, anxio agitatus affectu, demum ad sui naturalis poli quietem se recipiat; et sicut absque apparenti Catenae innodatione amoris illecebra visibiliter rapta, humana pectora stringit, ita lapsis hic amore suo concupiti ferri fibras ita invisibili amplexu penetrat, ut non nisi vi à se invicem avelli et segregari possint. Huius itaque lapidis admirandam artem Kircherus sua sagaci indagatione in Arte Magnetica, more suo scitè describit, atque in Musaeo subsequentibus machinis curiosè tradit.
Occurrit itaque primo loco parvulus Typhis seu geniolus ad clavum cymbae crystallinae sedens, qui in ludicro mari, arcana vi motrici circumvagatur, iucundissimum visu spectaculum exhibet. Gratiosissimus pupus ad clavum in cymba crystallina sedet, vela per mare, altero crystallino non rarae molis catino vitreo facturus, nova navigationis arte in pacato et tranquillo mari, ne minimum quidem tumultuantibus undis motus ab occultis cavernis tacitus erumpit spiritus, imbecillemque nautam seorsum, deorsumve impellit, modo dextrorsum, modo sinistrorsum abripit, totoque Oceano adusque horizontis fluidi confinia errabundum, et vagum iactat; occultis cuniculis, et vorticibus agitari Typhim crederes, nisi omnem suspicionem quietissimae undae auferrent, nec enim diu fluctuantis, atque aberrantis cymbae errores durant, nam amoto extrinseco magnete, quo suscitatur in pusillo mari crystallina navis, ad quietem se recipit, et ad mundi polos, ceu fidissimo in portu se obfirmat. Nosces itaque errorum causam esse latitantem sub undis magenticam Syrenem, quae uti est iocosa, mobilis, et zelotypa, amatoriis sua natura illecebris in cymba alium occultatum magnetem, et unà secum cymbam cum nauclero notis erroribus, et circulationibus, modò in directum, modò in obliquum