Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/34

From GATE
This page has not been proofread


CAPUT II.
Officina veterum, ac modernarum Lucernarum seu Lampadum.
ANtiquo Aegyptiorum, ac Romanorum tempore in delubris, et Fanis in Adytis, et Cryptis, in subterraneis specubus et tumulis ad multa saecula Lampades et Lucernas vario hieroglyphicorum apparatu ad ornatas arsisse Scriptores narrant, cujusmodi magna arte, majori eruditione fabrefactae, hic ab antiquitatis tenebris ad lucem erutae, et conservatae spectantur; de quibus Author in quarto Tomo Oedipi in Theatro hieroglyphico syntagmate XX. fusè agit. Porrò, materia, forma, et figura Lampades hae variant. Quoad materiam plurimae sunt ex metallo, multae ex aurichalco, pleraeque ex terra figulina, seu terra Samia confectae. Forma variabatur ab antiquis pro ratione Numinum, quae his ignibus colebantur. Sic qui septem Planetas colebant, Lucernâ septem lychnorum utebantur. Duodecim signorum Zodiaci honori, eorumque Geniis totidem celebrabant consecrabantque lychnuchis instructam.
Demophilus vetustissimus author scribit Heliopoli in Templo Solis fuisse Lucernam tot lychnis illuminatam, quot dies annus habet. Item Athenaeus lib. 15. de Tarantinis'' refert, eorum curiam 365. lychnis ardentibus Lampadum iuxta numerum dierum anni fuisse in structam; Geniis quatuor elementorum Tetragonas, Diis Manibus Trigonas accendebant Lampades; de quibus scribit Author in Oedipo, et Fortinius Licetus Patavinus, libro de veterum Lucernis. In Musaeo sunt duodecim metallinae Lampades hinc inde dispersae, quarum aliae animalum simulacra referunt, aliae Satyrorum, et Idolorum variorum. Visuntur et nonnullae ex figulina terra, inter quas una ex Archimedis sepulchro eruta, à Laurentio Mirabella Authori donata, pro singulari affectus fui in tantum rei antiquariae peritum Virum testimonio. Sunt qui Lumen perpetuum hujusmodi Lampadibus asservatum testantur, et extant Historiae. quae perpetuas faces probare vedientur:unde evenit ut varii inquisitione rei insolitae animati Herculeo conatu tentârint praestare, quod ab antiquis factum credebantur, artemque temporis voracitate absumptam et negligentia deperditam, suscitare conati sunt, et ne quidquam de eius possibilitate definitam, hi mihi sane ex eorumnumero esse videntur, qui in Geometria arcaniori Tetragonismum circurli, qui motus artificialis perennitatem, quilapidem Philosophicum Chrysopoeum magmum naturae, uti aiunt, Sacramentum sollicitius et ambitiosus, at inuitili et irrito laborant; licet in rerum natura aliud principium perpetuationuis non appareat, quam innatus quidam appetitus priopriae conservationis, qui licet omnibus rebus insit, quia tame nullum Physicum ens st, quod contrario careat, hinc Physicum actione unum contrarium alterius vires superat, et consequenter immutat, unde hiuc appetitus nhil ast aliud, quam actus formae naturalis excessivae vel defectivae, cuius medium non reperiatur. Luminaria perpetua reperta memorat S. Augustinus lib.[...] de Civit. Dei.c.VI ubi in quodam Veneris Fano inventam sub dio Lucernam, quam nulla tempestas, nullus imber extinguetet asserit. Hic Romae sedente Paulo III. in via Appia, ultra mille quingentos annos ardens in Tullilae Ciceronis filiae